Fundar 191 Resultados para: Legem

  • Ex eo tempore usque in præsentem diem, in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quæ libera ab hac conditione fuit. (Liber Genesis 47, 26)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ? (Liber Exodus 16, 28)

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quæ scripsi : ut doceas eos. (Liber Exodus 24, 12)

  • trans Jordanem in terra Moab. Cœpitque Moyses explanare legem, et dicere: (Liber Deuteronomii 1, 5)

  • Quæ est enim alia gens sic inclyta, ut habeat cæremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros? (Liber Deuteronomii 4, 8)

  • juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. (Liber Deuteronomii 17, 11)

  • Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël. (Liber Deuteronomii 31, 9)

  • Legem præcepit nobis Moyses, hæreditatem multitudinis Jacob. (Liber Deuteronomii 33, 4)

  • Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël: ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum. (Liber Deuteronomii 33, 10)

  • Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus: ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis. (Liber Iosue 1, 7)

  • ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam præcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhæreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra. (Liber Iosue 22, 5)

  • Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam. (Liber I Samuelis 10, 25)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina