Fundar 343 Resultados para: Manum

  • et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. (Liber Genesis 3, 22)

  • Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8, 9)

  • Qui respondit ei: Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ, (Liber Genesis 14, 22)

  • Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium: (Liber Genesis 19, 10)

  • Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi. (Liber Genesis 19, 16)

  • Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. (Liber Genesis 21, 18)

  • Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum. (Liber Genesis 22, 10)

  • Dixitque ei: Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. (Liber Genesis 22, 12)

  • Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum, (Liber Genesis 24, 2)

  • Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc. (Liber Genesis 24, 9)

  • Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens: (Liber Genesis 38, 27)

  • Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares. (Liber Genesis 38, 29)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina