Fundar 102 Resultados para: Multitudine

  • Et rursum: Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur præ multitudine. (Liber Genesis 16, 10)

  • Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest. (Liber Genesis 32, 12)

  • Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant: nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum. (Liber Genesis 36, 7)

  • Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)

  • Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum. (Liber Leviticus 16, 5)

  • quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine: (Liber Numeri 1, 17)

  • et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël. (Liber Numeri 8, 9)

  • Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël. (Liber Numeri 14, 5)

  • et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: (Liber Numeri 15, 25)

  • Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum fœderis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt: Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquæ vivæ, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)

  • congregata multitudine ante petram: dixitque eis: Audite, rebelles et increduli: num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere? (Liber Numeri 20, 10)

  • At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudine, et manu forti, (Liber Numeri 20, 20)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina