Fundar 22 Resultados para: Neminem
Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. (Liber I Maccabaeorum 4, 5)
Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in prælium. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)
et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi. (Liber I Maccabaeorum 15, 14)
Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos, (Liber Ecclesiastes 4, 1)
Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. (Liber Sapientiae 7, 28)
Et portabunt confusionem suam, et omnem prævaricationem qua prævaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes: (Prophetia Ezechielis 39, 26)
Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)
Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis: et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere. (Evangelium secundum Marcum 7, 24)
Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. (Evangelium secundum Marcum 9, 7)
Interrogabant autem eum et milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis: et contenti estote stipendiis vestris. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)
Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. (Evangelium secundum Lucam 10, 4)
dicentes: Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas: aperientes autem neminem intus invenimus. (Actus Apostolorum 5, 23)