Fundar 69 Resultados para: Nubes

  • stetit, inter castra Ægyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. (Liber Exodus 14, 20)

  • Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce cœperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinæ vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris. (Liber Exodus 19, 16)

  • Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem, (Liber Exodus 24, 15)

  • operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud. (Liber Exodus 40, 32)

  • Nec poterat Moyses ingredi tectum fœderis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat. (Liber Exodus 40, 33)

  • Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas : (Liber Exodus 40, 34)

  • Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas. (Liber Exodus 40, 36)

  • Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. (Liber Numeri 9, 15)

  • Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. (Liber Numeri 9, 16)

  • Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Liber Numeri 9, 17)

  • Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: (Liber Numeri 9, 18)

  • quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. (Liber Numeri 9, 20)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina