Fundar 15 Resultados para: Omnemque

  • et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram: (Liber Genesis 2, 5)

  • Et alebat eos, omnemque domum patris sui, præbens cibaria singulis. (Liber Genesis 47, 12)

  • Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare: (Liber Leviticus 4, 19)

  • adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quæ operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit. (Liber Leviticus 8, 25)

  • Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna. (Liber Iosue 10, 32)

  • Omnemque prædam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis. (Liber Iosue 11, 14)

  • quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananæum, et Sidonium, atque Hevæum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath. (Liber Iudicum 3, 3)

  • vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio. (Liber II Regum 11, 14)

  • Et succendit domum Domini, et domum regis: et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni. (Liber II Regum 25, 9)

  • Ego autem totis viribus meis præparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, æs in ænea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime: (Liber I Paralipomenon 29, 2)

  • Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terræ gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiæ, insidiæ. (Liber II Paralipomenon 23, 13)

  • Non parcet oculus tuus ulli regno, omnemque urbem munitam subjugabis mihi. (Liber Iudith 2, 6)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina