Fundar 9 Resultados para: Putei

  • Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam. (Liber Genesis 26, 20)

  • Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent. (Liber Genesis 29, 3)

  • Qui responderunt: Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges. (Liber Genesis 29, 8)

  • Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res. (Liber II Samuelis 17, 19)

  • Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; (Liber Proverbiorum 5, 15)

  • In diebus ipsius emanaverunt putei aquarum, et quasi mare adimpleti sunt supra modum. (Liber Ecclesiasticus 50, 3)

  • Et quintus angelus tuba cecinit: et vidi stellam de cælo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi. (Apocalypsis Ioannis 9, 1)

  • Et aperuit puteum abyssi: et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnæ: et obscuratus est sol, et aër de fumo putei: (Apocalypsis Ioannis 9, 2)

  • et de fumo putei exierunt locustæ in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terræ: (Apocalypsis Ioannis 9, 3)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina