Fundar 787 Resultados para: Quoque

  • Hi quoque filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza: hi autem duces Rahuel in terra Edom: isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)

  • Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. (Liber Genesis 36, 27)

  • Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab: et nomen urbis ejus Avith. (Liber Genesis 36, 35)

  • Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth. (Liber Genesis 36, 37)

  • Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau: et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiæ Mezaab. (Liber Genesis 36, 39)

  • Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)

  • Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. (Liber Genesis 37, 9)

  • Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit. (Liber Genesis 38, 5)

  • Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)

  • Aliæ quoque septem emergebant de flumine, fœdæ confectæque macie: et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus: (Liber Genesis 41, 3)

  • aliæ quoque totidem spicæ tenues, et percussæ uredine oriebantur, (Liber Genesis 41, 6)

  • Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula: (Liber Genesis 41, 23)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina