Fundar 57 Resultados para: Salvum

  • Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem: ibique locuti sunt ad eum, dicentes: Salva animam tuam: noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione: sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas. (Liber Genesis 19, 17)

  • Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es, (Liber Iudicum 6, 36)

  • Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis. (Liber II Samuelis 22, 28)

  • Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me. (Liber II Regum 16, 7)

  • Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa : et salvum atque gaudentem dimisit eum a se, (Liber Thobis 10, 10)

  • Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes: (Liber Esther 10, 9)

  • Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem. (Liber Iob 5, 15)

  • Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus. (Liber Psalmorum 3, 7)

  • Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam. (Liber Psalmorum 6, 5)

  • Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me: (Liber Psalmorum 7, 2)

  • nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat. (Liber Psalmorum 7, 3)

  • Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum. (Liber Psalmorum 11, 2)


“Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!” São Padre Pio de Pietrelcina