Fundar 38 Resultados para: Timuerunt

  • Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares. (Liber Exodus 1, 17)

  • Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos. (Liber Exodus 1, 21)

  • Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Ægyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum, (Liber Exodus 14, 10)

  • Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere. (Liber Exodus 34, 30)

  • Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapæ Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum. (Liber I Samuelis 7, 7)

  • Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium. (Liber I Regum 3, 28)

  • Timuerunt illi vehementer, et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? (Liber II Regum 10, 4)

  • Tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Juda, timuerunt valde a facie ejus. (Liber Iudith 4, 1)

  • Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. (Liber Psalmorum 54, 20)

  • Viderunt te aquæ, Deus ; viderunt te aquæ, et timuerunt: et turbatæ sunt abyssi. (Liber Psalmorum 76, 17)

  • et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare. (Liber Psalmorum 77, 53)

  • Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. (Liber I Maccabaeorum 4, 21)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina