Fundar 14 Resultados para: Torrens

  • qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël. (Liber Numeri 13, 25)

  • Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison: conculca, anima mea, robustos. (Liber Iudicum 5, 21)

  • Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram. (Liber I Regum 17, 7)

  • Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus. (Liber Iob 6, 15)

  • Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. (Liber Iob 28, 4)

  • Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. (Liber Psalmorum 125, 4)

  • Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 16, 5)

  • Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ. (Liber Proverbiorum 18, 4)

  • Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum. (Liber Isaiae 30, 28)

  • Præparata est enim ab heri Topheth, a rege præparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam. (Liber Isaiae 30, 33)

  • Hæc dicit Dominus: Ecce aquæ ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terræ, (Liber Ieremiae 47, 2)

  • Et omnis anima vivens quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet: et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ: et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens. (Prophetia Ezechielis 47, 9)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina