Fundar 90 Resultados para: Turba

  • Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. (Liber Genesis 50, 9)

  • Dixitque Pharao : Multus est populus terræ : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ? (Liber Exodus 5, 5)

  • Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri. (Liber Exodus 35, 1)

  • Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est, (Liber Leviticus 4, 13)

  • Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi, (Liber Leviticus 8, 4)

  • Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis. (Liber Numeri 10, 3)

  • Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa, (Liber Numeri 14, 1)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. (Liber Numeri 15, 35)

  • Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)

  • Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israël? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum. (Liber I Samuelis 26, 15)

  • Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs: omnis autem turba quæ erat cum Joab, moliebatur destruere muros. (Liber II Samuelis 20, 15)

  • Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. (Liber II Regum 7, 17)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina