Fundar 547 Resultados para: Vero
Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore. (Liber Genesis 18, 8)
Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino. (Liber Genesis 18, 22)
Abimelech vero non tetigerat eam, et ait: Domine, num gentem ignorantem et justam interficies? (Liber Genesis 20, 4)
Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. (Liber Genesis 21, 33)
Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum: ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, (Liber Genesis 22, 6)
Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha. (Liber Genesis 22, 24)
Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier? (Liber Genesis 24, 39)
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: (Liber Genesis 25, 1)
At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. (Liber Genesis 25, 4)
Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: (Liber Genesis 26, 34)
Habebat vero duas filias: nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel. (Liber Genesis 29, 16)
Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas: detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit: illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt: atque in hunc modum color effectus est varius. (Liber Genesis 30, 37)