Fundar 76 Resultados para: Videre

  • Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat: vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei: Fili mi? Qui respondit: Adsum. (Liber Genesis 27, 1)

  • Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri. (Liber Genesis 44, 26)

  • Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, (Liber Genesis 48, 10)

  • Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet. (Liber Exodus 33, 20)

  • tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris. (Liber Exodus 33, 23)

  • Dixit ergo Balac: Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis: inde maledicito ei. (Liber Numeri 23, 13)

  • sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium: ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini: quia prius non ambulastis per eam: et cavete ne appropinquetis ad arcam. (Liber Iosue 3, 4)

  • Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre: (Liber I Samuelis 3, 2)

  • Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat. (Liber I Samuelis 4, 15)

  • Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiæ : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus præ senectute. (Liber I Regum 14, 4)

  • Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum: si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem. (Liber II Paralipomenon 5, 9)

  • Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus: (Liber II Paralipomenon 9, 23)


“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina