Fundar 48 Resultados para: Vultus

  • In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. (Liber Genesis 3, 19)

  • Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. (Liber Genesis 4, 5)

  • Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit: Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum. (Liber II Samuelis 19, 5)

  • Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. (Liber II Regum 8, 11)

  • a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac. (Liber Esdrae 9, 7)

  • Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis : (Liber Nehemiae 2, 2)

  • et dixi regi : Rex, in æternum vive : quare non mœreat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portæ ejus combustæ sunt igni ? (Liber Nehemiae 2, 3)

  • Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse. (Liber Iudith 6, 5)

  • Siquando ridebam ad eos, non credebant: et lux vultus mei non cadebat in terram. (Liber Iob 29, 24)

  • Portas vultus ejus quis aperiet? per gyrum dentium ejus formido. (Liber Iob 41, 5)

  • Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine: dedisti lætitiam in corde meo. (Liber Psalmorum 4, 7)

  • Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus. (Liber Psalmorum 10, 8)


“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina