Fundar 15 Resultados para: Desiderat

  • quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua (Liber Deuteronomii 12, 20)

  • et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua (Liber Deuteronomii 14, 26)

  • dicebatque illi immolans incendatur primum juxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua qui respondens ajebat ei nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi (Liber I Samuelis 2, 16)

  • et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël et ineam tecum fœdus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace (Liber II Samuelis 3, 21)

  • te autem adsumam et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua erisque rex super Israël (Liber I Regum 11, 37)

  • cumque esset ingressus ait illi quid debet fieri viro quem rex honorare desiderat cogitans Aman in corde suo et reputans quod nullum alium rex nisi se vellet honorare (Liber Esther 6, 6)

  • sicut servus desiderat umbram et sicut mercennarius præstolatur finem operis sui (Liber Iob 7, 2)

  • frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum (Liber Iob 37, 11)

  • quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus (Liber Psalmorum 41, 2)

  • anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo (Liber Proverbiorum 21, 10)

  • tota die concupiscit et desiderat qui autem justus est tribuet et non cessabit (Liber Proverbiorum 21, 26)

  • vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animæ ejus ex omnibus quæ desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est (Liber Ecclesiastes 6, 2)


“Nunca vá se deitar sem antes examinar a sua consciência sobre o dia que passou. Enderece todos os seus pensamentos a Deus, consagre-lhe todo o seu ser e também todos os seus irmãos. Ofereça à glória de Deus o repouso que você vai iniciar e não esqueça do seu Anjo da Guarda que está sempre com você.” São Padre Pio de Pietrelcina