Fundar 2530 Resultados para: Ibi

  • tulit itaque Thare Abram filium suum et Loth filium Aran filium filii sui et Sarai nurum suam uxorem Abram filii sui et eduxit eos de Ur Chaldeorum ut irent in terram Chanaan veneruntque usque Haran et habitaverunt ibi (Liber Genesis 11, 31)

  • dixit autem Dominus ad Abram egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram quam monstrabo tibi (Liber Genesis 12, 1)

  • faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum erisque benedictus (Liber Genesis 12, 2)

  • benedicam benedicentibus tibi et maledicam maledicentibus tibi atque in te benedicentur universæ cognationes terræ (Liber Genesis 12, 3)

  • apparuitque Dominus Abram et dixit ei semini tuo dabo terram hanc qui ædificavit ibi altare Domino qui apparuerat ei (Liber Genesis 12, 7)

  • et inde transgrediens ad montem qui erat contra orientem Bethel tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Ai ædificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen ejus (Liber Genesis 12, 8)

  • facta est autem fames in terra descenditque Abram in Ægyptum ut peregrinaretur ibi prævaluerat enim fames in terra (Liber Genesis 12, 10)

  • in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini (Liber Genesis 13, 4)

  • elegitque sibi Loth regionem circa Jordanem et recessit ab oriente divisique sunt alterutrum a fratre suo (Liber Genesis 13, 11)

  • omnem terram quam conspicis tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum (Liber Genesis 13, 15)

  • surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua quia tibi daturus sum eam (Liber Genesis 13, 17)

  • movens igitur Abram tabernaculum suum venit et habitavit juxta convallem Mambre quod est in Hebron ædificavitque ibi altare Domino (Liber Genesis 13, 18)


“Jesus e a sua alma devem cultivar a vinha de comum acordo.” São Padre Pio de Pietrelcina