Fundar 37 Resultados para: Idolis

  • filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)

  • fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in præsentem diem (Liber II Regum 17, 41)

  • et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Hierusalem atque universa in quibus idolis adolebatur incensum subvertentes projecerunt in torrentem Cedron (Liber II Paralipomenon 30, 14)

  • fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • et multi ex Israël consenserunt ei et sacrificaverunt idolis et coinquinaverunt sabbatum (Liber I Maccabaeorum 1, 45)

  • et ut cessavit loqui verba hæc accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum jussum regis (Liber I Maccabaeorum 2, 23)

  • propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium (Liber Sapientiae 14, 11)

  • dum enim confidunt in idolis quæ sunt sine anima male jurantes renoceri se non sperant (Liber Sapientiae 14, 29)

  • utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste juraverunt in dolo contemnentes justitiam (Liber Sapientiae 14, 30)

  • confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt et erubescetis super hortis quos elegeratis (Liber Isaiae 1, 29)

  • et repleta est terra ejus equis et innumerabiles quadrigæ ejus et repleta est terra ejus idolis opus manuum suarum adoraverunt quod fecerunt digiti eorum (Liber Isaiae 2, 8)

  • numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus sic faciam Hierusalem et simulacris ejus (Liber Isaiae 10, 11)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina