Fundar 745 Resultados para: Meum

  • ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham (Liber Genesis 26, 24)

  • oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater dixitque in corde suo veniant dies luctus patris mei ut occidam Jacob fratrem meum (Liber Genesis 27, 41)

  • nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran (Liber Genesis 27, 43)

  • respondit os meum es et caro mea et postquam expleti sunt dies mensis unius (Liber Genesis 29, 14)

  • quæ concepit et peperit filium dicens abstulit Deus obprobrium meum (Liber Genesis 30, 23)

  • modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)

  • habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo (Liber Genesis 32, 5)

  • tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quæ præ multitudine numerari non potest (Liber Genesis 32, 12)

  • et præcepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cujus es et quo vadis et cujus sunt ista quæ sequeris (Liber Genesis 32, 17)

  • interrogavit eum Jacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quæris nomen meum et benedixit ei in eodem loco (Liber Genesis 32, 29)

  • præcedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia ejus sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir (Liber Genesis 33, 14)

  • dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi (Liber Genesis 37, 6)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina