Fundar 18 Resultados para: Nabal

  • nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris ejus Abigail eratque mulier illa prudentissima et speciosa porro vir ejus durus et pessimus et malitiosus erat autem de genere Chaleb (Liber I Samuelis 25, 3)

  • cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum (Liber I Samuelis 25, 4)

  • misit decem juvenes et dixit eis ascendite in Carmelum et venietis ad Nabal et salutabitis eum ex nomine meo pacifice (Liber I Samuelis 25, 5)

  • cumque venissent pueri David locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David et siluerunt (Liber I Samuelis 25, 9)

  • respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos (Liber I Samuelis 25, 10)

  • Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos (Liber I Samuelis 25, 14)

  • dixitque pueris suis præcedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit (Liber I Samuelis 25, 19)

  • ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)

  • nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quærunt domino meo malum (Liber I Samuelis 25, 26)

  • alioquin vivit Dominus Deus Israël qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Liber I Samuelis 25, 34)

  • venit autem Abigail ad Nabal et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis et cor Nabal jucundum erat enim ebrius nimis et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque in mane (Liber I Samuelis 25, 36)

  • diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba hæc et emortuum est cor ejus intrinsecus et factus est quasi lapis (Liber I Samuelis 25, 37)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina