Fundar 574 Resultados para: Nunc

  • at ille subiunxit juste vocatum est nomen ejus Jacob subplantavit enim me en altera vice primogenita mea ante tulit et nunc secundo subripuit benedictionem meam rursumque ad patrem numquid non reservasti ait et mihi benedictionem (Liber Genesis 27, 36)

  • nunc ergo fili audi vocem meam et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran (Liber Genesis 27, 43)

  • quæ conceptum genuit filium vocavitque nomen ejus Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus (Liber Genesis 29, 32)

  • concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen ejus Levi (Liber Genesis 29, 34)

  • modicum habuisti antequam venirem et nunc dives effectus es benedixitque tibi Dominus ad introitum meum justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ (Liber Genesis 30, 30)

  • ego sum Deus Bethel ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuæ (Liber Genesis 31, 13)

  • non es passus ut oscularer filios meos ac filias stulte operatus es et nunc (Liber Genesis 31, 28)

  • ait ne irascatur dominus meus quod coram te adsurgere nequeo quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi sic delusa sollicitudo quærentis est (Liber Genesis 31, 35)

  • habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo (Liber Genesis 32, 5)

  • minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Jordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior (Liber Genesis 32, 10)

  • nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et præficiat eum terræ Ægypti (Liber Genesis 41, 33)

  • qui jam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus (Liber Genesis 41, 35)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina