Fundar 82 Resultados para: Pharao

  • dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)

  • et exivit a Pharaone iratus nimis dixit autem Dominus ad Mosen non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Ægypti (Liber Exodus 11, 9)

  • surrexitque Pharao nocte et omnes servi ejus cunctaque Ægyptus et ortus est clamor magnus in Ægypto neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus (Liber Exodus 12, 30)

  • nam cum induratus esset Pharao et nollet nos dimittere occidit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus et omnia primogenita filiorum meorum redimo (Liber Exodus 13, 15)

  • igitur cum emisisset Pharao populum non eos duxit Dominus per viam terræ Philisthim quæ vicina est reputans ne forte pæniteret eum si vidisset adversum se bella consurgere et reverteretur in Ægyptum (Liber Exodus 13, 17)

  • dicturusque est Pharao super filiis Israël coartati sunt in terra conclusit eos desertum (Liber Exodus 14, 3)

  • et indurabo cor ejus ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu ejus scientque Ægyptii quia ego sum Dominus feceruntque ita (Liber Exodus 14, 4)

  • cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israël oculos viderunt Ægyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum (Liber Exodus 14, 10)

  • ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus (Liber Exodus 15, 19)

  • quare gravatis corda vestra sicut adgravavit Ægyptus et Pharao cor suum nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt (Liber I Samuelis 6, 6)

  • Pharao rex Ægypti ascendit et cepit Gazer succenditque eam igni et Chananeum qui habitabat in civitate interfecit et dedit eam in dote filiæ suæ uxori Salomonis (Liber I Regum 9, 16)

  • et invenit Adad gratiam coram Pharao valde in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suæ germanam Tafnes reginæ (Liber I Regum 11, 19)


“Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação.” São Padre Pio de Pietrelcina