Fundar 271 Resultados para: Quomodo

  • rursum Isaac ad filium suum quomodo inquit tam cito invenire potuisti fili mi qui respondit voluntatis Dei fuit ut cito mihi occurreret quod volebam (Liber Genesis 27, 20)

  • at ille respondit tu nosti quomodo servierim tibi et quanta in manibus meis fuerit possessio tua (Liber Genesis 30, 29)

  • nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi præter te quæ uxor ejus es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum (Liber Genesis 39, 9)

  • pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum (Liber Genesis 44, 8)

  • qui respondit quis constituit te principem et judicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Ægyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud (Liber Exodus 2, 14)

  • respondit Moses coram Domino ecce filii Israël non me audiunt et quomodo audiet me Pharao præsertim cum sim incircumcisus labiis (Liber Exodus 6, 12)

  • et ait Moses coram Domino en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao (Liber Exodus 6, 30)

  • et respondit sic Dominus sit vobiscum quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros cui dubium est quod pessime cogitetis (Liber Exodus 10, 10)

  • vos ipsi vidistis quæ fecerim Ægyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi (Liber Exodus 19, 4)

  • sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus (Liber Leviticus 4, 20)

  • respondit Aaron oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum coram Domino mihi autem accidit quod vides quomodo potui comedere eam aut placere Domino in cærimoniis mente lugubri (Liber Leviticus 10, 19)

  • ista est lex lepræ vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciæ quomodo mundari debeat vel contaminari (Liber Leviticus 13, 59)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina