Fundar 179 Resultados para: Respondens

  • et mane consurgens Absalom stabat juxta introitum portæ et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium vocabat Absalom ad se et dicebat de qua civitate es tu qui respondens ajebat ex una tribu Israël ego sum servus tuus (Liber II Samuelis 15, 2)

  • dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum (Liber II Samuelis 18, 32)

  • respondens vero Abisai filius Sarviæ dixit numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini (Liber II Samuelis 19, 21)

  • qui respondens ait domine mi rex servus meus contempsit me dixi ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege claudus enim sum servus tuus (Liber II Samuelis 19, 26)

  • cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)

  • quæ respondens ait domine mi tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillæ tuæ Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo (Liber I Regum 1, 17)

  • respondens rex ait date huic infantem vivum et non occidatur hæc est mater ejus (Liber I Regum 3, 27)

  • invocate nomina deorum vestrorum et ego invocabo nomen Domini et deus qui exaudierit per ignem ipse sit Deus respondens omnis populus ait optima propositio (Liber I Regum 18, 24)

  • et respondens rex Israël ait dicite ei ne glorietur accinctus æque ut discinctus (Liber I Regum 20, 11)

  • respondens Helias ait si homo Dei ego sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit ergo ignis Dei e cælo et devoravit illum et quinquaginta ejus (Liber II Regum 1, 12)

  • respondens unus de ducibus super cujus manum rex incumbebat homini Dei ait si Dominus fecerit etiam cataractas in cælo numquid poterit esse quod loqueris qui ait videbis oculis tuis et inde non comedes (Liber II Regum 7, 2)

  • respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus ejus comitetur vobiscum (Liber Thobis 5, 21)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina