Fundar 20 Resultados para: Scies

  • hæc igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quæ in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem (Liber Exodus 7, 17)

  • et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus fortis et fidelis custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)

  • scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • dixitque David ad Achis nunc scies quæ facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus (Liber I Samuelis 28, 2)

  • tu noli pati esse eum innoxium vir autem sapiens es et scies quæ facias ei deducesque canos ejus cum sanguine ad infernum (Liber I Regum 2, 9)

  • ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum et invenies scriptum in commentariis et scies quoniam urbs illa urbs rebellis est et nocens regibus et provinciis et bella concitant in ea ex diebus antiquis quam ob rem et civitas ipsa destructa est (Liber Esdrae 4, 15)

  • et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis (Liber Iob 5, 24)

  • scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terræ (Liber Iob 5, 25)

  • et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum (Liber Isaiae 49, 23)

  • et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 60, 16)

  • probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum (Liber Ieremiae 6, 27)

  • et suscitabo ego pactum meum tecum et scies quia ego Dominus (Prophetia Ezechielis 16, 62)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina