Fundar 46 Resultados para: Tobias

  • et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël (Liber Nehemiae 2, 10)

  • audierunt autem Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque quæ est hæc res quam facitis numquid contra regem vos rebellatis (Liber Nehemiae 2, 19)

  • sed et Tobias Ammanites proximus ejus ait ædificent si ascenderit vulpis transiliet murum eorum lapideum (Liber Nehemiae 4, 3)

  • factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitæ et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod cœpissent interrupta concludi irati sunt nimis (Liber Nehemiae 4, 7)

  • sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant ei et Tobias mittebat epistulas ut terreret me (Liber Nehemiae 6, 19)

  • Tobias ex tribu et civitate Nepthalim quæ est in superioribus Galileæ supra Naasson post viam quæ ducit ad occidentem in sinistro habens civitatem Sephet (Liber Thobis 1, 1)

  • Tobias pergebat per omnem cognationem suam et consolabatur eos dividebatque unicuique prout poterat de facultatibus suis (Liber Thobis 1, 19)

  • denique cum reversus esset rex Sennacherim fugiens a Judæa plagam quam circa eum Deus fecerat propter blasphemiam suam et iratus multos occideret ex filiis Israël Tobias sepeliebat corpora eorum (Liber Thobis 1, 21)

  • Tobias vero cum filio suo et cum uxore fugiens nudus latuit quia multi diligebant eum (Liber Thobis 1, 23)

  • et reversus est Tobias ad domum suam omnisque facultas ejus restituta est ei (Liber Thobis 1, 25)

  • sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea (Liber Thobis 2, 9)

  • Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui (Liber Thobis 2, 17)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina