Fundar 1073 Resultados para: Usque

  • remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane (Liber Genesis 32, 24)

  • quam ob causam non comedunt filii Israël nervum qui emarcuit in femore Jacob usque in præsentem diem eo quod tetigerit nervum femoris ejus et obstipuerit (Liber Genesis 32, 32)

  • erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus hic est titulus monumenti Raël usque in præsentem diem (Liber Genesis 35, 20)

  • quos scrutatus incipiens a majore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin (Liber Genesis 44, 12)

  • respondebitis viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in præsens et nos et patres nostri hæc autem dicetis ut habitare possitis in terra Gessen quia detestantur Ægyptii omnes pastores ovium (Liber Genesis 46, 34)

  • respondit dies peregrinationis vitæ meæ centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt (Liber Genesis 47, 9)

  • et cunctos populos ejus a novissimis terminis Ægypti usque ad extremos fines ejus (Liber Genesis 47, 21)

  • ex eo tempore usque in præsentem diem in universa terra Ægypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quæ libera ab hac condicione fuit (Liber Genesis 47, 26)

  • benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)

  • Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium pertingens usque ad Sidonem (Liber Genesis 49, 13)

  • et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui vixitque centum decem annis et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph (Liber Genesis 50, 22)

  • dicesque ad eum Dominus Deus Hebræorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad præsens audire noluisti (Liber Exodus 7, 16)


“Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora.” São Padre Pio de Pietrelcina