Fundar 163 Resultados para: Vocavit

  • et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum (Liber Genesis 1, 10)

  • formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ et universis volatilibus cæli adduxit ea ad Adam ut videret quid vocaret ea omne enim quod vocavit Adam animæ viventis ipsum est nomen ejus (Liber Genesis 2, 19)

  • et vocavit Adam nomen uxoris suæ Hava eo quod mater esset cunctorum viventium (Liber Genesis 3, 20)

  • sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste cœpit invocare nomen Domini (Liber Genesis 4, 26)

  • masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt (Liber Genesis 5, 2)

  • vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me (Liber Genesis 16, 13)

  • peperitque Abræ filium qui vocavit nomen ejus Ismaël (Liber Genesis 16, 15)

  • peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem (Liber Genesis 19, 37)

  • minor quoque peperit filium et vocavit nomen ejus Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie (Liber Genesis 19, 38)

  • statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum timueruntque omnes viri valde (Liber Genesis 20, 8)

  • vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quæ non debuisti facere fecisti nobis (Liber Genesis 20, 9)

  • vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo dicens (Liber Genesis 22, 15)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina