Fundar 40 Resultados para: adiutor

  • appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia et universa volatilia cæli et omnes bestias terræ Adam vero non inveniebatur adiutor similis ejus (Liber Genesis 2, 20)

  • Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi benedictionibus cæli desuper benedictionibus abyssi jacentis deorsum benedictionibus uberum et vulvæ (Liber Genesis 49, 25)

  • alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)

  • hæc est Judæ benedictio audi Domine vocem Judæ et ad populum suum introduc eum manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit (Liber Deuteronomii 33, 7)

  • cujus adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium ejus qui non est fortis (Liber Iob 26, 2)

  • quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor (Liber Iob 29, 12)

  • et factus est Dominus refugium pauperi adiutor in oportunitatibus in tribulatione (Liber Psalmorum 9, 10)

  • vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor (Liber Psalmorum 9, 35)

  • Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus (Liber Psalmorum 17, 3)

  • et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus (Liber Psalmorum 18, 15)

  • ne avertas faciem tuam a me ne declines in ira a servo tuo adiutor meus esto ne derelinquas me neque dispicias me Deus salvator meus (Liber Psalmorum 26, 9)

  • Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei (Liber Psalmorum 27, 7)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina