Fundar 18 Resultados para: comedite

  • dixitque Moses comedite illud hodie quia sabbatum est Domino non invenietur hodie in agro (Liber Exodus 16, 25)

  • cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos (Liber Leviticus 8, 31)

  • locutusque est Moses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios ejus qui residui erant tollite sacrificium quod remansit de oblatione Domini et comedite illud absque fermento juxta altare quia sanctum sanctorum est (Liber Leviticus 10, 12)

  • hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis quæ habent pinnulas et squamas comedite (Liber Deuteronomii 14, 9)

  • omnes aves mundas comedite (Liber Deuteronomii 14, 11)

  • omne quod mundum est comedite (Liber Deuteronomii 14, 20)

  • tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quæ sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum (Liber II Regum 19, 29)

  • et dixit eis ite comedite pinguja et bibite mulsum et mittite partes ei qui non præparavit sibi quia sanctus dies Domini est et nolite contristari gaudium enim Domini est fortitudo nostra (Liber Nehemiae 8, 10)

  • venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis (Liber Proverbiorum 9, 5)

  • veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini carissimi (Canticum Canticorum 5, 1)

  • nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum benedictionem et egredimini ad me et comedite unusquisque vineam suam et unusquisque ficum suam et bibite unusquisque aquam cisternæ suæ (Liber Isaiae 36, 16)

  • tibi autem hoc erit signum comede hoc anno quæ sponte nascuntur et in anno secundo pomis vescere in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum (Liber Isaiae 37, 30)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina