Fundar 1359 Resultados para: dixit

  • dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis (Liber Genesis 1, 6)

  • dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1, 9)

  • dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos (Liber Genesis 1, 14)

  • dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli (Liber Genesis 1, 20)

  • dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita (Liber Genesis 1, 24)

  • dixit quoque Dominus Deus non est bonum esse hominem solum faciamus ei adiutorium similem sui (Liber Genesis 2, 18)

  • sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi (Liber Genesis 3, 1)

  • dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini (Liber Genesis 3, 4)

  • vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei ubi es (Liber Genesis 3, 9)

  • cui dixit quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo tibi præceperam ne comederes comedisti (Liber Genesis 3, 11)

  • et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quæ respondit serpens decepit me et comedi (Liber Genesis 3, 13)

  • mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui (Liber Genesis 3, 16)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina