Fundar 1736 Resultados para: eis

  • et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Ægyptum (Liber Genesis 37, 28)

  • at custos carceris tradidit eos Joseph qui et ministrabat eis aliquantum temporis fluxerat et illi in custodia tenebantur (Liber Genesis 40, 4)

  • et tamen fratres ipse cognoscens non est agnitus ab eis (Liber Genesis 42, 8)

  • dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem (Liber Genesis 43, 6)

  • at ille clementer resalutatis eis interrogavit dicens salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi adhuc vivit (Liber Genesis 43, 27)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)

  • tantundem pecuniæ et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Ægypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes (Liber Genesis 45, 23)

  • et nuntiaverunt ei dicentes Joseph vivit et ipse dominatur in omni terra Ægypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis (Liber Genesis 45, 26)

  • terra Ægypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum (Liber Genesis 47, 6)

  • quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis (Liber Genesis 47, 16)

  • quæ cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum (Liber Genesis 47, 17)

  • præter terram sacerdotum quæ a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis præbebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas (Liber Genesis 47, 22)


“O meu passado, Senhor, à Tua misericórdia. O meu Presente, ao Teu amor. O meu futuro, à Tua Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina