Fundar 121 Resultados para: facti

  • AIN idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquam quia longe factus est a me consolator convertens animam meam facti sunt filii mei perditi quoniam invaluit inimicus (Lamentationes 1, 16)

  • JOTH manus mulierum misericordium coxerunt filios suos facti sunt cibus earum in contritione filiæ populi mei (Lamentationes 4, 10)

  • pupilli facti sumus absque patre matres nostræ quasi viduæ (Lamentationes 5, 3)

  • et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius (Liber Baruch 2, 5)

  • fili hominis versa est mihi domus Israël in scoriam omnes isti æs et stagnum et ferrum et plumbum in medio fornacis scoria argenti facti sunt (Prophetia Ezechielis 22, 18)

  • habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui sapientes tui Tyre facti sunt gubernatores tui (Prophetia Ezechielis 27, 8)

  • et non dormient cum fortibus cadentibusque et incircumcisis qui descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum quia terror fortium facti sunt in terra viventium (Prophetia Ezechielis 32, 27)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quæsierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semet ipsos et greges meos non pascebant (Prophetia Ezechielis 34, 8)

  • propterea vaticinare et dic hæc dicit Dominus Deus pro eo quod desolati estis et conculcati per circuitum et facti in hereditatem reliquis gentibus et ascendistis super labium linguæ et obprobrium populi (Prophetia Ezechielis 36, 3)

  • pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)

  • Et nunc non possumus aperire os confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)

  • audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israël et domus regis auscultate quia vobis judicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor (Prophetia Osee 5, 1)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina