Fundar 117 Resultados para: gladium

  • ejecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ (Liber Genesis 3, 24)

  • tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul (Liber Genesis 22, 6)

  • extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium (Liber Genesis 22, 10)

  • et dixerunt ad eos videat Dominus et judicet quoniam fetere fecistis odorem nostrum coram Pharao et servis ejus et præbuistis ei gladium ut occideret nos (Liber Exodus 5, 21)

  • dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus mea (Liber Exodus 15, 9)

  • quibus ait hæc dicit Dominus Deus Israël ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum (Liber Exodus 32, 27)

  • inducamque super vos gladium ultorem fœderis mei cumque confugeritis in urbes mittam pestilentiam in medio vestri et trademini hostium manibus (Liber Leviticus 26, 25)

  • vos autem dispergam in gentes et evaginabo post vos gladium eritque terra vestra deserta et civitates dirutæ (Liber Leviticus 26, 33)

  • et qui de vobis remanserint dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium terrebit eos sonitus folii volantis et ita fugient quasi gladium cadent nullo sequente (Liber Leviticus 26, 36)

  • respondit Balaam quia commeruisti et inlusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem (Liber Numeri 22, 29)

  • si acuero ut fulgur gladium meum et arripuerit judicium manus mea reddam ultionem hostibus meis et his qui oderunt me retribuam (Liber Deuteronomii 32, 41)

  • cum autem esset Josue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum (Liber Iosue 5, 13)


“Caminhe com alegria e com o coração o mais sincero e aberto que puder. E quando não conseguir manter esta santa alegria, ao menos não perca nunca o valor e a confiança em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina