Fundar 159 Resultados para: misericordiam

  • sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem (Epistula ad Romanos 11, 30)

  • ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam ut et ipsi misericordiam consequantur (Epistula ad Romanos 11, 31)

  • obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum (Epistula ad Romanos 12, 1)

  • gentes autem super misericordiam honorare Deum sicut scriptum est propter hoc confitebor tibi in gentibus et nomini tuo cantabo (Epistula ad Romanos 15, 9)

  • de virginibus autem præceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis (Epistula I ad Corinthios 7, 25)

  • ideo habentes hanc ministrationem juxta quod misericordiam consecuti sumus non deficimus (Epistula II ad Corinthios 4, 1)

  • qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate (Epistula I ad Timotheum 1, 13)

  • sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam æternam (Epistula I ad Timotheum 1, 16)

  • det misericordiam Dominus Onesifori domui quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit (Epistula II ad Timotheum 1, 16)

  • det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti (Epistula II ad Timotheum 1, 18)

  • non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti (Epistula ad Titum 3, 5)

  • adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno (Epistula ad Hebraeos 4, 16)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina