Fundar 159 Resultados para: misericordiam

  • misit ergo David nuntios ad viros Jabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum (Liber II Samuelis 2, 5)

  • et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istud (Liber II Samuelis 2, 6)

  • quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Juda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie (Liber II Samuelis 3, 8)

  • misericordiam autem meam non auferam ab eo sicut abstuli a Saul quem amovi a facie tua (Liber II Samuelis 7, 15)

  • et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan (Liber II Samuelis 9, 1)

  • et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Jonathan debilis pedibus (Liber II Samuelis 9, 3)

  • et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semper (Liber II Samuelis 9, 7)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon (Liber II Samuelis 10, 2)

  • magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini ejus in sempiternum (Liber II Samuelis 22, 51)

  • et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)

  • et ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber I Regum 8, 23)

  • et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis (Liber I Regum 8, 50)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina