Fundar 754 Resultados para: omnis

  • feceruntque ita et extendit Aaron manu virgam tenens percussitque pulverem terræ et facti sunt scinifes in hominibus et in jumentis omnis pulvis terræ versus est in scinifes per totam terram Ægypti (Liber Exodus 8, 17)

  • descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes egredere tu et omnis populus qui subiectus est tibi post hæc egrediemur (Liber Exodus 11, 8)

  • quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti (Liber Exodus 12, 41)

  • dixitque Dominus ad Mosen et Aaron hæc est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo (Liber Exodus 12, 43)

  • omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet (Liber Exodus 12, 44)

  • omnis cœtus filiorum Israël faciet illud (Liber Exodus 12, 47)

  • cumque persequerentur Ægyptii vestigia præcedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra Beelsephon (Liber Exodus 14, 9)

  • persequentesque Ægyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus ejus et equites per medium maris (Liber Exodus 14, 23)

  • profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quintodecimo die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Ægypti (Liber Exodus 16, 1)

  • et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Mosen et contra Aaron in solitudine (Liber Exodus 16, 2)

  • igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas juxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populo (Liber Exodus 17, 1)

  • quod cum vidisset cognatus ejus omnia scilicet quæ agebat in populo ait quid est hoc quod facis in plebe cur solus sedes et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam (Liber Exodus 18, 14)


“Não se aflija a ponto de perder a paz interior. Reze com perseverança, com confiança, com calma e serenidade.” São Padre Pio de Pietrelcina