Fundar 169 Resultados para: quidam

  • qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cœpit vermibus atque conputruit et iratus est contra eos Moses (Liber Exodus 16, 20)

  • ecce autem quidam inmundi super animam hominis qui non poterant facere pascha in die illo accedentes ad Mosen et Aaron (Liber Numeri 9, 6)

  • erat autem vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem (Liber Iudicum 13, 2)

  • fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas (Liber Iudicum 17, 1)

  • fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Juda (Liber Iudicum 19, 1)

  • abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt (Liber I Samuelis 30, 9)

  • cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et præparavit cibos homini qui venerat ad se (Liber II Samuelis 12, 4)

  • vidit autem eos quidam puer et indicavit Absalom illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum (Liber II Samuelis 17, 18)

  • interea quidam viri cum stetissent juxta cadaver Amasæ de sociis Joab dixerunt ecce qui esse voluit pro Joab comes David pro Joab (Liber II Samuelis 20, 11)

  • Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum et amovit Amasam de via in agrum operuitque eum vestimento ne subsisterent transeuntes propter eum (Liber II Samuelis 20, 12)

  • prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel ad quem venit filius suus et narravit ei omnia opera quæ fecerat vir Dei illa die in Bethel et verba quæ locutus fuerat ad regem et narraverunt patri suo (Liber I Regum 13, 11)

  • tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini percute me at ille noluit percutere (Liber I Regum 20, 35)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina