Fundar 19 Resultados para: scribere

  • ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus Jordane transmisso ut intrœas terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi terram lacte et melle manantem sicut juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 27, 3)

  • coronam auream et bæn quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere præpositis regis remittere vobis quæ indulsimus (Liber I Maccabaeorum 13, 37)

  • et cœpit populus Israël scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Judæorum (Liber I Maccabaeorum 13, 42)

  • placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos (Liber I Maccabaeorum 15, 19)

  • super hæc promittebat et alia centum quinquaginta si potestati ejus concederetur gymnasium et ephœbian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere (Liber II Maccabaeorum 4, 9)

  • ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis (Liber II Maccabaeorum 11, 37)

  • avus meus Jesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. (Liber Ecclesiasticus 0, 2)

  • sicut locutus es in manu pueri tui Moysi in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël (Liber Baruch 2, 28)

  • qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere (Evangelium secundum Marcum 10, 4)

  • visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile (Evangelium secundum Lucam 1, 3)

  • dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum noli scribere rex Judæorum sed quia ipse dixit rex sum Judæorum (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)

  • sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocatis et sanguine (Actus Apostolorum 15, 20)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina