Fundar 184 Resultados para: uxorem

  • respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam (Liber Genesis 20, 11)

  • alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris meæ et duxi eam uxorem (Liber Genesis 20, 12)

  • tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam (Liber Genesis 20, 14)

  • orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque ejus et pepererunt (Liber Genesis 20, 17)

  • concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham (Liber Genesis 20, 18)

  • habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti (Liber Genesis 21, 21)

  • atque ita sepelivit Abraham Sarram uxorem suam in spelunca agri duplici qui respiciebat Mambre hæc est Hebron in terra Chanaan (Liber Genesis 23, 19)

  • ut adiurem te per Dominum Deum cæli et terræ ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananeorum inter quos habito (Liber Genesis 24, 3)

  • sed ad terram et ad cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac (Liber Genesis 24, 4)

  • Dominus Deus cæli qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meæ qui locutus est mihi et juravit dicens semini tuo dabo terram hanc ipse mittet angelum suum coram te et accipies inde uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 7)

  • et adiuravit me dominus meus dicens non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananeorum in quorum terra habito (Liber Genesis 24, 37)

  • sed ad domum patris mei perges et de cognatione mea accipies uxorem filio meo (Liber Genesis 24, 38)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina