1. Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa dicentes: “Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis”.

2. Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria milia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph.

3. Et castrametatus est Saul in colle Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via. David autem habitabat in deserto; videns autem quod venisset Saul post se in desertum,

4. misit exploratores et didicit quod illuc venisset certissime.

5. Et surrexit David et venit ad locum, ubi erat Saul. Cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius, Saulem dormientem in carragine et reliquum vulgus per circuitum eius,

6. ait David ad Achimelech Hetthaeum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens: “Quis descendet mecum ad Saul in castra?”. Dixitque Abisai: “Ego descendam tecum”.

7. Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in carragine et hastam fixam in terra ad caput eius, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.

8. Dixitque Abisai ad David: “Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit”.

9. Et dixit David ad Abisai: “Ne interficias eum; quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit?”.

10. Et dixit David: “Vivit Dominus quia Dominus percutiet eum, aut dies eius veniet, ut moriatur, aut in proelium descendens peribit.

11. Propitius mihi sit Dominus, ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus”.

12. Tulit ergo David hastam et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt; et non erat quisquam, qui videret et intellegeret et vigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.

13. Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,

14. clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens: “Nonne respondebis, Abner?”. Et respondens Abner ait: “Quis es tu? Clamasti ad regem!”.

15. Et ait David ad Abner: “Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum.

16. Non est bonum hoc, quod fecisti. Vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. Nunc ergo vide, ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae, qui erat ad caput eius”.

17. Cognovit autem Saul vocem David et dixit: “Num vox tua haec est, fili mi David?”. Et ait David: “Vox mea, domine mi rex”.

18. Et ait: “Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? Aut quod est in manu mea malum?

19. Nunc ergo audiat, oro, dominus meus rex verba servi sui: Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; si autem filii hominum, maledicti sint in conspectu Domini, quia eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini dicentes: “Vade, servi diis alienis”.

20. Et nunc non effundatur sanguis meus in terra longe a facie Domini; quia egressus est rex Israel, ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur quis perdicem in montibus”.

21. Et ait Saul: “Peccavi. Revertere, fili mi David; nequaquam enim ultra malefaciam tibi, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie; apparet quod stulte egerim et erraverim multum nimis”.

22. Et respondens David ait: “Ecce hasta regis; transeat unus de pueris et tollat eam.

23. Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem; tradidit enim te Dominus hodie in manu mea, et nolui extendere manum meam in christum Domini.

24. Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia”.

25. Ait ergo Saul ad David: “Benedictus tu, fili mi David; et quidem faciens facies et potens poteris”. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.





“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina