1. Ecce autem convocatus vir Ephraim transiit contra aqui lonem, et dixerunt ad Iephte: “Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum? Igitur incendemus domum tuam super te”.

2. Quibus ille respondit: “Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens, vocavique vos, ut mihi praeberetis auxilium, et facere noluistis.

3. Quod cernens posui in manibus meis animam meam transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut hodie adversum me consurgatis in proelium?”.

4. Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim. Percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat: “Fugitivi de Ephraim estis; Galaad habitat in medio Ephraim et Manasse”.

5. Occupaveruntque Galaaditae vada Iordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero fugiens atque dixisset: “Obsecro, ut me transire permittatis”, dicebant ei Galaaditae: “Numquid Ephrathaeus es?”. Quo dicente: “Non sum”,

6. interrogabant eum: “Dic ergo: Scibboleth” (quod interpretatur Spica). Qui respondebat: “Sibboleth”, illud recte exprimere non valens. Statimque apprehensum iugulabant in ipso Iordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo milia.

7. Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad.

8. Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem.

9. Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel;

10. mortuusque est ac sepultus in Bethlehem.

11. Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis;

12. mortuusque est ac sepultus in Ahialon terrae Zabulon.

13. Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites.

14. Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis;

15. mortuusque est ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim in monte Amalecite.





“O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade”. São Padre Pio de Pietrelcina