1. PSALMUS. Ad gratiarum actionem.

2. Iubilate Domino, omnis terra, servite Domino in laetitia; introite in conspectu eius in exsultatione.

3. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus; ipse fecit nos, et ipsius sumus, populus eius et oves pascuae eius.

4. Introite portas eius in confessione, atria eius in hymnis, confitemini illi, benedicite nomini eius.

5. Quoniam suavis est Dominus; in aeternum misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius.





“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina