1. In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.

2. Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.

3. Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestræ concinnant.

4. Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa.

5. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdæ et obturantis aures suas,

6. quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.

7. Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.

8. Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.

9. Sicut cera quæ fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.

10. Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.

11. Lætabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.

12. Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.





“O Senhor nos dá tantas graças e nós pensamos que tocamos o céu com um dedo. Não sabemos, no entanto, que para crescer precisamos de pão duro, das cruzes, das humilhações, das provações e das contradições.” São Padre Pio de Pietrelcina