1. cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus

2. tres civitates separabis tibi in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem

3. sternens diligenter viam et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere

4. hæc erit lex homicidæ fugientis cujus vita servanda est qui percusserit proximum suum nesciens et qui heri et nudius tertius nullum contra eum habuisse odium conprobatur

5. sed abisse simpliciter cum eo in silvam ad ligna cædenda et in succisione lignorum securis fugerit manu ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit et occiderit hic ad unam supradictarum urbium confugiet et vivet

6. ne forsitan proximus ejus cujus effusus est sanguis dolore stimulatus persequatur et adprehendat eum si longior via fuerit et percutiat animam ejus qui non est reus mortis quia nullum contra eum qui occisus est odium prius habuisse monstratur

7. idcirco præcipio tibi ut tres civitates æqualis inter se spatii dividas

8. cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut juravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est

9. si tamen custodieris mandata ejus et feceris quæ hodie præcipio tibi ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis ejus omni tempore addes tibi tres alias civitates et supradictarum trium urbium numerum duplicabis

10. ut non effundatur sanguis innoxius in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam nec sis sanguinis reus

11. si quis autem odio habens proximum suum insidiatus fuerit vitæ ejus surgensque percusserit illum et mortuus fuerit fugeritque ad unam de supradictis urbibus

12. mittent seniores civitatis illius et arripient eum de loco effugii tradentque in manu proximi cujus sanguis effusus est et morietur

13. nec misereberis ejus et auferes innoxium sanguinem de Israël ut bene sit tibi

14. non adsumes et transferes terminos proximi tui quos fixerunt priores in possessione tua quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam

15. non stabit testis unus contra aliquem quicquid illud peccati et facinoris fuerit sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum

16. si steterit testis mendax contra hominem accusans eum prævaricationis

17. stabunt ambo quorum causa est ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis

18. cumque diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium

19. reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit et auferes malum de medio tui

20. ut audientes ceteri timorem habeant et nequaquam talia audeant facere

21. non misereberis ejus sed animam pro anima oculum pro oculo dentem pro dente manum pro manu pedem pro pede exiges





“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina