1. et nunc Israël audi præcepta et judicia quæ ego doceo te ut faciens ea vivas et ingrediens possideas terram quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis

2. non addetis ad verbum quod vobis loquor neque auferetis ex eo custodite mandata Domini Dei vestri quæ ego præcipio vobis

3. oculi vestri viderunt omnia quæ fecit Dominus contra Beelphegor quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri

4. vos autem qui adheretis Domino Deo vestro vivitis universi usque in præsentem diem

5. scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias sicut mandavit mihi Dominus Deus meus sic facietis ea in terra quam possessuri estis

6. et observabitis et implebitis opere hæc est enim vestra sapientia et intellectus coram populis ut audientes universa præcepta hæc dicant en populus sapiens et intellegens gens magna

7. nec est alia natio tam grandis quæ habeat deos adpropinquantes sibi sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris

8. quæ est enim alia gens sic inclita ut habeat cærimonias justaque judicia et universam legem quam ego proponam hodie ante oculos vestros

9. custodi igitur temet ipsum et animam tuam sollicite ne obliviscaris verborum quæ viderunt oculi tui et ne excedant de corde tuo cunctis diebus vitæ tuæ docebis ea filios ac nepotes tuos

10. diem in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb quando Dominus locutus est mihi dicens congrega ad me populum ut audiat sermones meos et discat timere me omni tempore quo vivit in terra doceantque filios suos

11. et accessistis ad radices montis qui ardebat usque ad cælum erantque in eo tenebræ nubes et caligo

12. locutusque est Dominus ad vos de medio ignis vocem verborum ejus audistis et formam penitus non vidistis

13. et ostendit vobis pactum suum quod præcepit ut faceretis et decem verba quæ scripsit in duabus tabulis lapideis

14. mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos cærimonias et judicia quæ facere deberetis in terra quam possessuri estis

15. custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis

16. ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminæ

17. similitudinem omnium jumentorum quæ sunt super terram vel avium sub cælo volantium

18. atque reptilium quæ moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis

19. ne forte oculis elevatis ad cælum videas solem et lunam et omnia astra cæli et errore deceptus adores ea et colas quæ creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quæ sub cælo sunt

20. vos autem tulit Dominus et eduxit de fornace ferrea Ægypti ut haberet populum hereditarium sicut est in præsenti die

21. iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros et juravit ut non transirem Jordanem nec ingrederer terram optimam quam daturus est vobis

22. ecce morior in hac humo non transibo Jordanem vos transibitis et possidebitis terram egregiam

23. cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui quod pepigit tecum et facias tibi sculptam similitudinem eorum quæ fieri Dominus prohibuit

24. quia Dominus Deus tuus ignis consumens est Deus æmulator

25. si genueritis filios ac nepotes et morati fueritis in terra deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem patrantes malum coram Domino Deo vestro ut eum ad iracundiam provocetis

26. testes invoco hodie cælum et terram cito perituros vos esse de terra quam transito Jordane possessuri estis non habitabitis in ea longo tempore sed delebit vos Dominus

27. atque disperget in omnes gentes et remanebitis pauci in nationibus ad quas vos ducturus est Dominus

28. ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur

29. cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum invenies eum si tamen toto corde quæsieris et tota tribulatione animæ tuæ

30. postquam te invenerint omnia quæ prædicta sunt novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum et audies vocem ejus

31. quia Deus misericors Dominus Deus tuus est non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti in quo juravit patribus tuis

32. interroga de diebus antiquis qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram a summo cæli usque ad summum ejus si facta est aliquando hujuscemodi res aut umquam cognitum est

33. ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis sicut tu audisti et vixisti

34. si fecit Deus ut ingrederetur et tolleret sibi gentem de medio nationum per temptationes signa atque portenta per pugnam et robustam manum extentumque brachium et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto videntibus oculis tuis

35. ut scires quoniam Dominus ipse est Deus et non est alius præter unum

36. de cælo te fecit audire vocem suam ut doceret te et in terra ostendit tibi ignem suum maximum et audisti verba illius de medio ignis

37. quia dilexit patres tuos et elegit semen eorum post eos eduxitque te præcedens in virtute sua magna ex Ægypto

38. ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo et introduceret te daretque tibi terram earum in possessionem sicut cernis in præsenti die

39. scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in cælo sursum et in terra deorsum et non sit alius

40. custodi præcepta ejus atque mandata quæ ego præcipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te et permaneas multo tempore super terram quam Dominus Deus tuus daturus est tibi

41. tunc separavit Moses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam

42. ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum nec fuerit inimicus ante unum et alterum diem et ad harum aliquam urbium possit evadere

43. Bosor in solitudine quæ sita est in terra campestri de tribu Ruben et Ramoth in Galaad quæ est in tribu Gad et Golam in Basan quæ est in tribu Manasse

44. ista est lex quam proposuit Moses coram filiis Israël

45. et hæc testimonia et cærimoniæ atque judicia quæ locutus est ad filios Israël quando egressi sunt de Ægypto

46. trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Seon regis Amorrei qui habitavit in Esebon quem percussit Moses filii quoque Israël egressi ex Ægypto

47. possederunt terram ejus et terram Og regis Basan duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem ad solis ortum

48. ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon usque ad montem Sion qui est et Hermon

49. omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam usque ad mare Solitudinis et usque ad radices montis Phasga





“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina