1. fortis in bello Jesus Nave successor Mosi in prophetis qui fuit magnus secundum nomen suum

2. maximus in salutem electorum Dei expugnare insurgentes hostes ut consequeretur hereditatem Israël

3. quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas et jactando contra civitatem rompheas

4. quis ante illum sic restitit nam hostes ipse Dominus perduxit

5. aut non in iracundia ejus inpeditus est sol et una dies facta est quasi duo

6. invocavit Altissimum potentem in obpugnando inimicos undique et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis

7. impetum fecit contra gentem hostilem et in descensu perdidit contrarios

8. ut cognoscant gentes potentiam ejus quia contra Dominum pugnare non est facile et secutus est a tergo potentes

9. et in diebus Mosi misericordiam fecit ipse et Chaleb filius Jepphonne stare contra hostem prohibere gentem a peccatis et perfringere murmur malitiæ

10. et ipsi duo constituti a periculo liberati sunt a numero sescentorum milium peditum inducere illos in hereditatem in terram quæ manat lac et mel

11. et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terræ locum et semen ipsius obtinuit hereditatem

12. ut viderent omnes filii Israël quod bonum est obsequi sancto Deo

13. et judices singuli suo nomine quorum non est corruptum cor qui non aversi sunt a Domino

14. ut sit memoria illorum in benedictione et ossa eorum pullulent de loco suo

15. et nomen eorum permanet in æternum permanens ad filios illorum sanctorum virorum gloria

16. dilectus a Domino suo Samuhel propheta Domini renovavit imperium et unxit principes in gente sua

17. in lege Domini judicavit congregationem et vidit Dominus Jacob et in fide sua probatus est propheta

18. et cognitus est in verbis suis fidelis quia vidit Deum lucis

19. et invocavit Deum potentem in obpugnando hostes circumstantes undique in oblatione viri inviolati

20. et intonuit e cælo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam

21. et conteruit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim

22. et ante tempus finis vitæ suæ et sæculi testimonium præbuit in conspectu Domini et christi pecunias et usque ad calciamenta ab omni carne non accepit et non accusavit illum homo

23. et post hoc dormivit et notum fecit regi et ostendit illi finem vitæ suæ et exaltavit vocem ejus de terra in prophetia delere impietatem gentis





“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina