1. Adam Seth Enos

2. Cainan Malelehel Jared

3. Enoch Matusale Lamech

4. Nœ Sem Ham et Jafeth

5. filii Jafeth Gomer Magog Madai et Javan Thubal Mosoch Thiras

6. porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma

7. filii autem Javan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim

8. filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan

9. filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan

10. Chus autem genuit Nemrod iste cœpit esse potens in terra

11. Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim

12. Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim

13. Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth

14. Jebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum

15. Evheumque et Aruceum et Asineum

16. Aradium quoque et Samareum et Ematheum

17. filii Sem Ælam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch

18. Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber

19. porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra et nomen fratris ejus Jectan

20. Jectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Jare

21. Aduram quoque et Uzal et Decla

22. Ebal etiam et Abimaël et Saba necnon

23. et Ophir et Evila et Jobab omnes isti filii Jectan

24. Sem Arfaxad Sale

25. Heber Phaleg Raau

26. Serug Nahor Thare

27. Abram iste est Abraham

28. filii autem Abraham Isaac et Ismaël

29. et hæ generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabajoth et Cedar et Adbeel et Mabsam

30. Masma et Duma Massa Adad et Thema

31. Jathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis

32. filii autem Cetthuræ concubinæ Abraham quos genuit Zamram Jecsan Madan Madian Jesboc Sue porro filii Jecsan Saba et Dadan

33. filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthuræ

34. generavit autem Abraham Isaac cujus fuerunt filii Esau et Israël

35. filii Esau Eliphaz Rauhel Jaus Jalam Core

36. filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech

37. filii Rauhel Naath Zara Samma Maza

38. filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan

39. filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna

40. filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aja et Ana filii Ana Dison

41. filii Dison Amaran et Eseban et Jethran et Charan

42. filii Eser Balaan et Zaban et Jacan filii Dison Us et Aran

43. isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israël Bale filius Beor et nomen civitatis ejus Denaba

44. mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra

45. cumque et Jobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum

46. obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis ejus Avith

47. cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca

48. sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quæ juxta amnem sita est

49. mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor

50. sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cujus urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor ejus Mehetabel filia Matred filiæ Mezaab

51. Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse cœperunt dux Thamna dux Alva dux Jetheth

52. dux Oolibama dux Hela dux Phinon

53. dux Cenez dux Theman dux Mabsar

54. dux Magdihel dux Iram hii duces Edom





“Diante de Deus ajoelhe-se sempre.” São Padre Pio de Pietrelcina