1. tædet animam meam vitæ meæ dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animæ meæ

2. dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita judices

3. numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves

4. numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis

5. numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora

6. ut quæras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris

7. et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere

8. manus tuæ plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente præcipitas me

9. memento quæso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me

10. nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti

11. pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me

12. vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum

13. licet hæc celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris

14. si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris

15. et si impius fuero væ mihi est et si justus non levabo caput saturatus adflictione et miseria

16. et propter superbiam quasi leænam capies me reversusque mirabiliter me crucias

17. instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et pœnæ militant in me

18. quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret

19. fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum

20. numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum

21. antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine

22. terram miseriæ et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans





“Você deve ter sempre prudência e amor. A prudência tem olhos; o amor tem pernas. O amor, como tem pernas, gostaria de correr a Deus. Mas seu impulso de deslanchar na direção dEle é cego e, algumas vezes, pode tropeçar se não for guiado pela prudência, que tem olhos.” São Padre Pio de Pietrelcina