1. addidit quoque Job adsumens parabolam suam et dixit

2. quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me

3. quando splendebat lucerna ejus super caput meum et ad lumen ejus ambulabam in tenebris

4. sicut fui in diebus adulescentiæ meæ quando secreto Deus erat in tabernaculo meo

5. quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei

6. quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei

7. quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi

8. videbant me juvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant

9. principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo

10. vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat

11. auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi

12. quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor

13. benedictio perituri super me veniebat et cor viduæ consolatus sum

14. justitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate judicio meo

15. oculus fui cæco et pes claudo

16. pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam

17. conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam prædam

18. dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies

19. radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea

20. gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur

21. qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum

22. verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum

23. expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum

24. si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram

25. si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen mærentium consolator





“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina